- OECI
- OECIGraece Οἶκοι et οἰκήματα, cellae dictae sunt Balneorum, apud Veteres, quarum cum tres essent, Frigidaria, Tepidaria et Caldaria; illam ψνχρὸν οἶκον, et ψυχροδόχον οἶκον, appellat Lucian. in Dial. istam ἠρέμκ χλιαινόμενον οἶκον, Idem: hanc, θερμὸν οἶκον Galenus θεραπευτ. μεθόδου l. 1. ubi τρεῖς οἴκους βαλανείου, tres oecos balnei, nominat et aliud esse οἷκον, aliud δεξαμενὴν, docet. Ex piscina nempe, quam δεξαμενὴν proprie vocabant, et κολυμβήθραν; aqua per omnes oecos seu cellad defluebat, et de frigidaria primum in tepidariam influebat, deinde ex tepidaria in caldariam. Media namque semper erat eepidaria, inter frigidariam et caldariam posita et frigidariae supposita. Sed et inter tepidariam et caldariam cellam, alii duo oeci erant; nempe statim post tepidariam, ad dextram, unctuarius oecus, et post illum altera cella omnium pulcherrima, ad standum et insidendum iucun dissima, ad immorandum innocentissima et ad volutandum commodissima; post quam caldaria sequebatur. Quorum duorum oecorum meminit idem Lucian. ubi de caldaria, Τρεῖς καὶ οὗτος θερμὰς πυέλους παρέχεται, λουσαμένῳ δὲ ἔνεςτί σοι μὴ τὴν διὰ τῶ αὐτῶν οἴκων αὖθις ἐπανιέναι, ἀλλὰ ταχεῖαν τὴν ἐπὶ τὸ ψυχρὸ δἰ ἠρέμα θερμοῦ οἰκήματος, Liceat, inquit, tibi iam caldaria loto, non per eosdem oecos reverti, sed recta et compendiariâ ad frigidarium redire per tepidariam cellam. Scilicet, qui a caldaria ad frigidariam reverti volebat, ei non necessario transeundum erat per illos duos oecos, qui inter caldariam et tepidariam intercedebant, sed poterat breviore viâ in hanc transire, et inde in frigidariam redire. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 17. Proprie vero Οἶκος, et Δόμος, apud Hesiodum, in Εργ. v. 96. pars illa domus intima, seu locus, in quo, ante Nuptiarum tempus, puellae solebant παρθεενεύεςθαι, indeque post longi temporis actam custodiam, de qua infra, voce Oecusia, nuptiarum tempore ad Sponsum curru deduci, ut vidimus supra, ubi de Nuptiis; μυχὸν δόμου et μυχὸν θαλάμου, pro eodem dixit Homerus: idem enim illi δόμος et θάλαμος, uti Eustathius docet ad Odyss. v. Vide Dan. Hensium Notis ad Hesiod. p. 270. Ibidem et filii educabantur, usque ad annos pubertatis, uti diximus supra voce Gynaeconitis. Hinc ad alia domus reconditoria vox transiit. Cuiusmodi Oeci quô pactô oppessulati fuerint et firmari soliti, discimus hîc passim, inprimis supra ubi de Clace Laconica. Inde et oecus dicebatur sacrarium templi, quod Graecis σηκὸς, in quo idolum erectum stabat etc. Nec omittendum, cenationem quoque οἶκον Graecis dictam, unde οἶκος τρίκλινος, τετράκλινος, πεντάκλινος etc. cenatio tres, quatuor, quinque lectes continens, Salmas. ad Lamprid. Heliogabalo c. 29. Vide quoque infra Decus. Ab οἶκος componitur πρόοικος. prooecus, ubi, ut et in oeco, uxores, matres, sorores, filias, neptes, tunicas patrifamilias ac domesticis, confecisse, apud Graecos, uti inatrio domus, apud Romanos, notat Alex. ab Alexandro l. 4. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.